- PROSTRATUS
- PROSTRATUSsepeliri voluit Pipinus, apud Sugerium de Administr. sua, c. 25. ubi de Carolo M. Quia pater suus Pipinus Imperator extra in introitu vulvarum, pro peccatis Patris sui karoli Martelli, prostratum se sepeliri non supinum fecerat etc. h. e. eô corporis situ, quô in Ecclesia Prostrati, ex eorum Paenitentium ordine, quos ὑποπίπτοντας Graeci Patres vocant, humilitatem suam, in ingressu Ecclesiae, solebant testari. Theodorus Archiepiscopus Cantuar. Capitul. c. 11. de Paenitentibus, in Capite Quadragesimae omnes paenitentes, qui publicam suscipiunt aut susceperunt paenitentiam, ante fores Ecclesiae se repraesentent Episcopo, saccô induti, vultibus in terram prostratis; reos se esse ipsô habitu et vultu proclamantes. Apud Chrodegangum, in Regula Canonicorum Metensium, c. 13. est, prostratus omni corpore. Non enim nudam ingeniculationem Γ῾πόπτωσιν fuisse paenitentium, cum incurvatione corporis, quod Allatiusvoluit, sed omnimodam prostrationem: quô ritu Fridericus I. Imperator ad pedes Pontisicis Venetiis procubuit, a quo superbe conculcatus et sic absolutus est, uti loquitur Sabellicus, Ennead. 9. l. 5. docet Car. du Fresne in Glessar. Cl. tamen Suicerus Allatio accedit, et ὑπόπτωσιν nihil fuisse aliud, quam γονυκλισίαν, una cum ipsius corporis incurvatione, probat Thes. Eccl. voce hâc: ubi et τοὺς ὑποπίπτοντας, intra Ecclesiam quidem ingredi, sed retro ambonem stare. et cum Catechumenis, ante preces, exire consuevisse, addit. Ab his qui recitabantur Psalmi, Prostrati quoque dicti sunt, ut videre est, apud Lanfrancum, in Decretis pro Ord. S. Benedicti, c. 1. sect. 3. Hinc Liber Ordinis S. Victoris Paris. MS. c. 1. Primum septem Psalmos de Cantico Graduum prostrati super sedes decantabunt. Duos vero potissimum Psalmos, qui per singulas horas dicuntur a prestratis, recenset Udalricus Consuetud. Cluniac. l. 1. c. 3. Ad horas autem reliquas, post quatuor Psalmos, Horarum, ut ita dicam, appendicios, totô corpore prosternimur, ut duos Psalmos dicamus, primum de septem Paenitentialibus Psalmis, alterum de Canticis quindecim graduum etc. Quod etiam fieri consuevisse, pro Regis ac Regni salute, discimus, ex Append. ad Concilium Salegunstad. A. C. 1022. etc. apud Eund. Columellae vero pisces Prostrati dicuntur, quorum latera in tenuitatem degenerant, quosque Graeci πλατεῖς vocant, i. e. latos, dequibus vide Voss. de Idolol. l. 4. c. 26. nec non supra, voce Humi, it. ubi de Prosternendi ritu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.